- NEREUS
- NEREUSPonti, sive Oceani et Tethyos fil. Hesiod. in Theog. v. 233.Νηρέα τ᾿ ἀψευδέα καὶ ἀληςθέα γέινατο Πόντος,Πρεσβύτατον παίδων, αὐτὰρ καλέουσι Γέροντα,Οὕνεκα νημερτής τε καὶ ἤπιος, οὐδὲ ςθεμιςέωνΛήςθεται, ἀλλὰ δίκαια, καὶ ἤπεα δήνεα οἶδεν.Illum igitur et veridicum et vatem esse crediderunt, cum Troianas etiam calamitates Paridi nuntiaret, ut ait Horat. l. 1. Carm. Od. 15. v. 1. in his:Pastor cum traheret perfreta navibusIdaeis Helenam perfidus hospitam,Ingratô celeres obruit otiôVentos, ut caneret seraNereus fata, etc.Fertur hic, in mari Aegaeo, praecipue domum habuisse, Apollonius, l. 4.Ω᾿ς ἕφατ᾿ αὐτίκα δ᾿ Ἶρις ἀπ᾿ Οὐλύμποιο ςθοροῦσαΤάμνε τανυςςαμένη κοῦφα πτερὰ, δῦδ᾿ ενὶ πόντῳΑἰγαίῳ τόςθι πέρ τε δόμοι Νηρῆος ἔασι.Hunc antiquissimum Deum vocavit, Orpheus in Argon.Νηρέα μὲν πρώτιςα καλῶ πρέσβυςον ἁπάντων.Unde Virgilio Grandaevus Nereus, Georg. l. 4. v. 392. et Aeschylo παλαιγενὴς. Homero autem γέρων simpliciter vocatur. Hunc mari praeesse, et in mari habitare solitum, delectarichoris puellarum, principiumque esse et finem aquarum, testatur Orpheus in Hymnis:Ω κατέχων πόντου ῥίζας κυαναυγέτιν ἕδρην,Πεντήκοντα κόραισιν, ἀγαλλόμενος κατὰ κῦμαΚαλλιτέκνοισι χόροις Νηρεῦ μεγαλώνυμε δαῖμον,Πυςθμὴν μὲν πόντου, γαίης πέρας ἀρχὴ ἁπάντων.Genuit, ex sorore Doride, Nereidas, numero quinquaginta, quarum nomina habes apud Homer. Il. σ. v. 37. Vide Natal. Comit. l. 8. c. 6. Inde Nerine Virgil. Eclog. 7. v. 37.Nerine Galatea thymo mihi dulcior Hyblae.Figurate accipitur pro mari, Persius Sat. 1. v. 94.Et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin.Nic. Lloydius. Item nomen viri sancti, Rom. c. 16. v. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.